monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 134
Sed ego Pater omnium, secretam dispositionem sacratissimi colloquii per quod me sacerdos ad altare invocare debet; in multis et in magnis sermonibus esse nolo, sed in recta ordinatione priorum magistrorum, quos donum sancti Spiritus in recta admonitione me invocare edocuit, et hoc in multiplicitate stultae sapientiae esse non debet, sed in simplicitate cordis; quia in multiloquio non delector, sed in puritate cordis illorum, qui me devote quaerunt, et qui me in ardore charitatis benigne amplectuntur.